E-text prepared by Jari Koivisto
JOHANNE AGAPETO TÖRNGREN,
Med. Doct., Chir. Mag., Chirurgiae et Artis Obstetriciae
Professore P.O. General. Direct, rei Medicae in
Finlandia locum tenente, Ordinum Imperialium
de S:ta Anna in II:da Classe, cum orona
Imperiali et de S:to Wolodimiro in
IV:ta Classe Equite,
JOHANNES FREDERICUS TICKLÉN,
Philos. Doctor, Med. Licentiatus, et Amanuensis ad
Bibliothecam Imper. Alexandr. in Fennia
Univers. Ordinarius.
In Audit. Nov. Aedium die XIV Junii a. MDCCCXXXII.
h. a. m. s.
HELLINGFORSIAE
Excudebant J.C. Frenckell & Fil.
Artem Medicam inter primas apud omnes gentes in exercitio fuisse,et ipsius rei natura probat et historia quoque omnium temporumtestatur. Hanc vero disciplinam, generi humano saluberrimam, nonnisi observationibus mere empiricis et commentis superstitiosisubique primis temporibus fuisse conflatam facile intelliges. Scilicetpraesente semper valetudinis recuperandae desiderio, at deficientemedico bene informato, optima medicastris et agyrtis ministrabaturoccasio fallacias suas aegrotis quamcumque opem avide petentibusvenditandi. Quae res quantum mali hominibus intulerit, omnem superatconjecturam. Ad hoc malum, quantum fiere posset, tollendum,recentioribus temporibus apud omnes fere gentes partim doctrinaemedicae studium facilius redditum est eo, quod vernacula lingua operasua exscripserint auctores medici, partim vero civibus etiam nonmedicis ad veritates hujus disciplinae maxime necessarias per popularestractatus therapeuticos patefactus est aditus. At haec nostratibusadhuc omnino fere desunt commoda. — Contra vero et in praxi medicaimpedimentum est permagnum apud medicos haud paucos, quamvis de ceteraet doctrinae soliditate et benevolentiae integritate insignes, penurialinguae fennicae, qua evenit ut neque plane intelligere possint morbinaturam fennice descripti, neque semper optimam eligere medendimethodum. Incommoda haecce, quibus nostra adhuc, laborat patria,perpendentes operae praetium esse existimavimus, quo et facilior inposterum cuilibet fiat labor medicas res fennica lingua tractare,et major beneficia artis medicae civibus nostris impertiendi potestasmedicis linguae fennicae minus peritis suppeditetur, terminos medicosin lingua fennica occurrentes, quantum et propria assequi potuimusdiligentia et aliorum etiam collectis accepimus, sequentibus pagellisexhibere. — Fontes et adminicula, quibus in conficiendo opusculoocce usi sumus, praecipua sunt Lexicon Linguae Fennicae, AuctoreGust. Renvall, Maan-Miehen Huone ja Koti-Apotheekki et EläintenTauti-Kirja Cgristfried Gananderilda Wuonna 1785, Svensk Botanik,utgiven af Palmstruck m.fl. ubi plantarum nomina comptura et fenniceexhibitA sunt, nec non UNderrättelse om de mest gångbara sjukdomarskännande och motande; samt ett litet Res- och Hus-Apothek af JohanJoh:son Haartman, Åbo, 1765.
Est vero in consilio eos tantummodo terminos medicos heic admittere,qui plurimum in genuino versantur Fennonum sermone et qui respectupathologico et therapeutico maximi sunt momenti cognitu. Quamobremrepudiavimus omnes qui aut sueticismum nimis olent aut per, meramversionem ex latinis denominationibus extitere fennico idiomati minuscongrui, quippe illis g