Produced by Theodore Mayes

The Confession of Faith:

Which Was Submitted to His Imperial Majesty Charles V
At the Diet of Augsburg in the Year 1530.

by Philip Melanchthon, 1497-1560

Latin Text

1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, domine clementissime.Quum Vestra Caesarea Maiestas indixerit conventum ImperiiAugustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam, atroccissimum,haereditaium atque veterem Christiani nominis ac religionishostem, quomodo illiuis scilicet furori et conatbisu durabili etperpetuo belli apparaturesisite possit,

2] deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religioniset Christianae fidei, et ut in hac causa religionis partiumopiniones ac sententiae inter sese in caritate, lenitate etmansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur,ut illis,

3] quae utrimque in Scripturis secus tractata aut intellecta sunt,sepositis et correctis, re illae ad unam simplicem veritatem etChristianam concordiam componantur et reducantur;

4] ut de cetero a nobis una, sincera et vera religio colatur etservetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus, itain una etiam ecclesia Christiana in unitate et concordia viverepossimus;Quumque nos infra scripti Elector et Principes cum aliis,

5] qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principeset Status ad praedicta [*praefata] comitia evocati sumus [simus],ut Caesareo mandato abedienter obsequeremur, mature venimusAugustam et, quod citra iactantiam dictum voumus, inter primosaffuimus.

6] Quum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis StatibusImperii etiam hic Augustae sub ipsa initia horum comitiorum intercetera proponi fecerit, quod singuli status imperii vigore Caesareiedicti suam opinionem et senteniam in Germanica et Latina linguaproponere debeant atque offere;

7] et habita deliberatione proxima feria quarta rursum responsumest, V.C.M. nos proxima feria sexta artiulos nostrae confessionispro nostra parte oblaturos esse: ideo, ut V.C.M. voluntatiobsequamur,

8] offerimus in hac religionis causa nostrorum concionatorum etnostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex Scripturis Sanctis etpuro Verbo Dei hactenus illi in nostris terris, ducatibus,ditionibus et urbibus tradiderint ac in ecclesiis tractaverint.

9] Quodsi et ceteri Electores, Principes ac Status Imperiisimilibus scriptis, Latinis scilicet et Germanicis, iuxtapraedictam Caesaream propositionem suas opiniones in hac causarelgionis produxerint:

10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimoparatos offerimus, nos cum praefatis Princi;ibus et amicis nostrisde tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honestefieri potest, conveniamus, et re inter nos, partes, citra odiosamcontentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur et adunam veram concordem religinem reducatur;

11] sicut omnes sub uno Christo sumus et militamus et unum Christumconfiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M., et omnia adveritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deopetimus.

12] Si autem, quod ad ceteros Electores, Principes et Status, utpartem alteram, attinet, haec tractatio causae relgionis eo modo,quo V. C. M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet cumtali mutua praesentatione scripturm ac sedata collatione inter nosnon processerit, nec aliquo fructu facta fuerit:

13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos, quod adChristianam conc

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!